monumenta.ch > Plinius > sectio 24 > sectio 88 > sectio 26 > csg48.247 > sectio 44 > bnfNAL1585.38 > Petrus Venerabilis, Epistulae, 1, 25 > bnfNAL1585.28 > sectio 18 > sectio 6 > sectio 74 > sectio 8 > Orosius, De arbitrii libertate, 1.
>>> Orosius, De arbitrii libertate, 2.

bnf17349.169-b1  1. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Possibilitatis non est, neque praesumptionis meae, beatissimi sacerdotes, sed arctissimae ac pene extremae, ut ipsi agnoscitis, necessitatis: ut ego nunc videar. 2  Quod quidem ut facerem, iniuria coactus sum: non solum defensor fidei meae, sed etiam perfidiae manifestator alienae. 3  Sicut enim purgationi propriae studere debeo, propter conscientiam autem dico non meam, sed alterius: ita et deprehensos in grege ovium lupos ostentare ad digitum cogor, propter fidem et zelum: zelum autem non meum dico, sed Christi: sed neque ego cum sim minimus omnium, aliquid temeritate praesumo. 4  Mihi necessitas est iniuriam manifestare quam passus sum: cunctis pateat qui fecerunt. 5  Dei enim et voluntas et ordinatio est, ut malum quod per patientiam tolerabatur, necessarie proderetur, et per contentionem furoris eorum ipsis dignam mercedem quam oportuit erroris sui recipientibus, non solum pessimorum denotatio fieret dogmatum: sed corripiendarum manifestatio personarum. 6 Patres enim et qui iam quieverunt martyres et concordes, Cyprianus, Hilarius et Ambrosius, et quibus etiam nunc permanere adhuc in carne necessarium est, qui sunt columnae et firmamenta Ecclesiae catholicae, Aurelius Augustinus et Hieronymus, multa iam adversus bnf17349.170 hanc nefariam haeresim, absque designatione nominum haereticorum, scriptis probatissimis ediderunt: quamquam et haec venenatissimorum dogmatum abominatio habet etiam nunc viventes mortuos, mortuosque viventes. 7 Nam Origenes et Priscillianus, et Iovinianus, olim apud se mortui, in his vivunt: et non solum vivunt, verum etiam loquuntur: nunc vero Pelagius, et Coelestius, si in his perseveraverint viventes mortui, ecce adversus Ecclesiam, quod miserum est, et quod multo miserius est, in Ecclesia palam sibilant, impiique serpentes vibrantibus infecta linguis ora lambentes, dum sanctam et munitissimam sedem, cui subtiliter irrepsere, obsident, cunctos fideles, ne ad illud firmissimum quondam in Sion refugium convolemus, exterrent.


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik